- BAUCIS
- BAUCISanus paupercula, Philemonis senis coniux, quos Iuppiter in arbores commutavit. Ferunt enim, cum Iuppiter et Mercurius Phrygiam peragrarent, solos hos inventos fuisse, qui Dcoshospitiô dignarentur. Quare cum Iuppiter eam regionem ob inhospitalitatem terrae, hiatu perdere decrevisser, Philemonem et Baucidem monuit, si salvi esse vellent, sese ut sequerentur, qui sine mora Deorum vestigia subsecuti sunt. Cumque iam ad vicini montis culmen pervenissent, forte respicientes, subiectam oculis regionem palude haustam vident, solâ suâ casâ exceptâ, quae iipsis aspicientibus in remplum est transformata. Iussi deinde pro hospitii munere petere quod vellent, nihil aliud se optare responderunt, quam ut novi templi sacerdotio praesicerentur, nec alter alterum ad sepulturam ferret, sed côdem temporis momentô extrem um finem vitae simul ambo clauderent. Quod cum illis Iuppiter annuisser, ad sua eos remisit; ubi quod reliquum erat vitae, in Deotum ministerio peregerunt: cumque iam extremam senectutis metam attigissent, in arbores conversi sunt, ut latius fabulam refert Ovid. Met. l. 8. Ponitur autem Baucis pro omni vetula in foro olitorio herbas odoratas vendente. Persius Sat. 4. v. 21.Dum ne deterius sapiat pannucea Baucis,Cum bene discincto cantaverit ocyma vernae.Vide sis bis Causaubon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.